Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.12 Cic. Acad. Pos. 1.14 () >>Cic. Acad. Pos. 1.17

1.13

Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. sed de te ipso quid est' inquit quod audio?

Quanam inquam de re?

[Note] Relictam a te veterem Academiam [Note] inquit, tractari autem novam.

Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. quamquam Antiochi magister Philo, [Note] magnus vir ut tu existimas [Note] ipse, †negaret [Note] in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque eorum qui ita putarent coarguit.

[Note] Est inquit ut dicis; sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit. [Note]

1.14

[Note] Immo vero et ista [Note] et totam veterem Academiam, a qua absum tam [Note] [Note] [Note] diu, renovari a te nisi molestum est velim, et simul adsidamus inquam si videtur.

[Note] Sane istuc [Note] quidem [Note] inquit, sum enim admodum infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri a me quod te velle video.

Mihi vero ille; quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul videre satisne ea commode dici possint Latine?

Quae cum essent [Note] [Note] dicta, in conspectu consedimus omnes.

-- --

1.15

Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnes, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus [Note] omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et de vitiis omninoque de [Note] bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.12 Cic. Acad. Pos. 1.14 () >>Cic. Acad. Pos. 1.17

Powered by PhiloLogic